monumenta.ch > Plinius > sectio 149

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 149
{LXIX} vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos.